- CYTORUS
- CYTORUSa Cytoro, Phrysi fil. conditore, Cotyora Xenoph. Cyteorum Ptol. Urbs et mons Galatiae, in quo buxus plurima nascebatur. Strabo, l. 11. Πλείςτη δὲ καὶ ἀρίςτη πύξος φύεται κατα τὴν Α᾿μμςτριανὴν, καὶ μάλιςτα περὶ τὸν Κύτωρον. Catullus, Epigr. 4. v. 13.Amastri Pontica et Cytore buxifer.Virg. l. 2. Georg. v. 437.Et iuvat undantem buxo spectare Cytorum.Ovid. l. 4. Met. Fab 11. v. 311.Saepe Cytoriacô deducit pectine crines.Idem, l. 6. Met. v. 132.Utque Cytorinco radium de monte tenebat.Id est, buxeo. Eustath. in Iliad. Hom. ss. v. 853.Ο῞ι ρα Κύτωρον ἔχον καὶ Σήσαμον ἀμφενέμοντο:Κύτωρος, inquit, πόλις Παφλαγανίας Σινωπέων ἐμπόριον, περὶ ἥν πλείςτη, καὶ ἀριςτη πύξος φύεται. Plin. 1. 6. c. 16. Buxus Pyrenais dc Cytoriis montrbus plurima et Berecynthio tractu. Interpres Apollonii in illud l. 2.----- ----- Υ῾λήεντα Κύτωρονδιὰ τὸν πύξον ἐκεῖ πολὺν γίνεςθαι. Huc pertinet forma adagii, quam Eustath. aperit: Πύξον εἰς Κύτωρον ἤγαγες; quod sunile illi, Noctuae Athenas. Sed ante hos omnes Theophrastus, l. 3. Hist. Plant. c. 15. loquens de buxo: Καὶ γὰρ τὰ Κύτωρα. τοιοῦτον, τȏυ ἡ πλείςτηγίνεται. Allusit huc Val. Flaccus, l. 5. Argonaut. v. 105.----- ----- Atque iugo pellente Cytorum.Nam hic pallor a buxo est. Ovid. l. 4. Met. v. 134.----- ----- Oraque buxoPallidiora gerens. ----Credibile autem legendum, in loco Plinii nuper adducto Cyrenaeis, aut Cyrenis, non Pyrenaeis. Nam statim Theophrastus, a quo ille reliqua sumpsit; μέγιςτοι δὲ καὶ κάλλιςτοι εν Κυρήνῃ. De la Cerda. Strabo, l. 12. ex Ephori sententia, Cytorum Synopensium Emporium facit. A Cytoro praedicto conditum. Nic. Lloydius. Salmano unus fuit ex quatuor pagis, ex quibus Amastris composita, ab Amastride Dionysii Tyranni Heracleae uxore, Darii sorore, quem devicit Alexander. Vide Salmas. ad Solin. p. 889. et supra in voce Amastris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.